HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT XVI: De foedere quod statuit populus ad Deum

#Jos. XXIV

Evoluto autem multo tempore congregavit Josue omnem Israel in Sichem, et ait: Ego hodie ingredior viam universae carnis, et scio vos pronos ad irritandum Deum. Eligite hodie, quod placet, cui potissimum servire debeatis, utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis, ego autem et domus mea serviemus Domino. Et ait populus: Domino serviemus, absit ut ab eo recedamus! Et dixit Josue: Testes vos estis, quia hodie elegistis vobis Dominum. Et responderunt: Testes sumus. Et ascenderunt in Silo, ut starent coram Domino. Percussitque populus in die illa foedus cum Domino, et in signum foederis effudit Josue aquam super terram. Mos erat gentibus, in signum et robur foederis initi, sanguinem suillum effundere, quasi dicerent: Sic effundetur sanguis illius qui violaverit hoc foedus. Hebraei vero aquam fundentes, atrociorem poenam in violatorem indicabant. Alii enim liquores non effunduntur de vase, quin aliquod vestigium sui in eo relinquant. Solus aquae liquor prorsus effunditur. Quod faciebant Hebraei in foedere inito cum Domino, quasi dicerent: Non solum violator hujus foederis peribit, sicut in aliis fit foederibus, sed tota progenies ejus peribit cum eo, ut nullum vestigium ejus appareat super terram. Scripsitque Josue in die illa verba haec in volumine legis Dei, id est in libro hoc, et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat ante sanctuarium Domini, et ait: En lapis iste erit vobis in testimonium. Solebant enim veteres hujusmodi durabilia erigere, ut sui diuturnitate posteris initum foedus in memoriam revocarent. Dimisitque Josue populum, singulos in possessionem suam.